Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.10.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam: dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Interposito diapsalmate, populus fidelis venit ad secundam partem laetus et exsultans, quia orationem suam gloriatur auditam; per figuram scilicet aetiologiam, causam rei rationemque subjungit cur in velamento alarum Domini protectioneque laetetur: merito, quoniam ejus exaudita probatur oratio. Sequitur, dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Haereditatem significat futuri saeculi regnum, quod beatis famulis pollicetur. Haereditas quae non morte relinquitur, sed cum largitore suo perpetuo munere possidetur; quae sic venit ad filios, ut a testatore minime deseratur. Haec haereditas non habet finem; sed cum semei suscripta fuerit, nunquam a nobis aliqua permutatione discedit.