Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.11.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris; ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Secundo diapsalmate decurso, venit ad tertium membrum, exprobrans hominibus nequitias suas; propter quod salutaris hujus psalmi sacramenta vulgata sunt, ut pravas persuasiones suas, emendata in melius voluntate, relinquerent. Dicit enim sententiam frequenter iteratam: Verumtamen vani filii hominum, ut vitium suum cognoscens humanitas, ad auctorem salutis atque veritatis celerrima supplicatione festinet. Sic enim in trigesimo octavo psalmo dictum est: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Quod et Sapiens ille frequenter repetit dicens: Omnia vanitas vanitatum (Eccle. I, 2). Nonnullos autem movere solet, cur et in Psalmis legatur: Vani filii hominum; et in Salomone: Universa vanitas (Ibid. ,14)? Nunquid coelestia et terrestria, quae Deus creavit, et omnia valde bona, cuncta in vanitate consistunt? Non utique, sed comparata potioribus illa minora nimis et inania judicantur; sicut ait beatus Hieronymus: Luceria lampadis comparatione pro nihilo stellae comparatione non lucet; stellam lunae confer, et caeca est; lunam soli junge, non rutilat; solem Christo confer, et tenebrae sunt. Sic omnia vana fiunt, quae dum melioribus comparantur, fulgore proprio mi- …tur. Sic homines, cum ad comparationem supernae veritatis veniunt, ut vani rationabiliter esse dicamur. Sed huic rei addidit vilium quo maxime laborat humanitas. Mendaces filii hominum in stateris; sive illos tangit, qui ponderibus iniquis ementium decipiunt simplicitatem; sive quod homines sibi placentes, justi atque immobiles videri volunt, cum sint deceptrici mutabilitate fallaces. In stateris enim, hoc significat quasi in libra justitiae coll…cati, non creduntur amare fallaciam. Sequitur, ut decipiant ipsi de …anitate in idipsum. Poterant enim non decipere, si eorum posset nequitia deprehendi; sed cum justi esse credantur, facilius lecta perversitate decipiunt. In idipsum, scilicet in aequitate, quam false habere perfidi homines aestimantur.