# In Psalterium Expositio 2.11.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.11.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.11.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Nonne Deo subdita [mss. A., F., subjecta] erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. Per totum p almum pro universali parte sanctorum, unus introducitur fidelium, qui saeculi vilia relinquens, soli Deo se subditum esse commemorat. Hoc est enim Domino dici subjectum, a mundanis vitiis esse vacuum, et sancta credulitate completum. Est enim increpativus modus contra cos qui putant eum nimia prosperitate feriatum, et quasi in quadam quietis suae otiosum esse laetitia. Nonne convertendum est, ut planius fiat. Dicamus enim: Ne non Deo subdita erit anima mea? Quae figura dicitur anastrophe, id est conversio. Subditus est utique Deo qui semper humiliter atque strenue illud agit quod ad ejus mandata cognoverit pertinere. In ipso delectatur, in ipso reficitur, et praeter eum nihil aliud mens beatissima concupiscit. Erit infinitum tempus significat, quod nullo fine claudendum est. Sequitur causa justissima, quare Deo Patri subdita sit anima beati. Dicit autem, ab ipso enim salutare meum; id est, unigenitus Filius, qui recte credentibus salutaris existit. Ab ipso enim cum dicitur, Filius significatur. Haec enim propria unus Deus sancta Trinitas babet, quod Pater ingenitus, Filius genitos, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit. Hoc fides integra, hoc catholica profitetur Ecclesia. Bene itaque Idithum Deo subditum te esse profiteris, a quo inaestimabile beneficium te suscepisse testaris. Sed ut sanctum Verbum Una atque aequabili [ms. A., aequali] veneratione coleretur, intende quid sequitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
