# In Psalterium Expositio 2.11.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.11.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.11.4

Vers. 2. Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus; adjutor meus, non movebor amplius. Dixerat superius a Patre genitum salutis auctorem, nunc qui sit iste salutaris trina confessione complectitur. Primo ne minorem crederes dicit: Ipse est Deus meus; sicut supra de Patre Deum dicit. AEqualitas enim summi nominis substantiam ct potentiam unitatis ostendit. Unde Pater Augustinus in libro decimo quinio de Trinitate (Cap. 3, ante med.) ita dicit: Ratione etiam reddita intelligentibus, clarum est in substantia veritatis, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid esse majus quam solum Spiritum sanctum; aut quoslibet duos in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum; aut omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Sic perfectam atque singularem naturam sanctae Trinitatis mirabili Veritate monstravit. Repetit salutaris meus: salus enim humani generis quae in Adam perierat, redintegrata est per Dominum Christum. Sequitur, adjutor meus: quia in mundi istius Concertationibus implicato solus adjutorium praestitit, ut mundi vilia transcendere potuisset. Non movebor amplius, non superba professio est. Non enim moveri poterat, cujus Deus et salutaris et adjutor erat Dominus Christus. Quo loco figuram possumus fortassis advertere quae dicitur epidiorthosis, Latine superioris rei correctio. Nam quod adjecit, amplius, significat aliquando se motum. Fuit enim tempus quando iste Idithum praegravatus carnis imbecillitate titubavit: sed postquam veri dogmatis illuminatione completus est, moveri non poterat, qui, juvante Domino, fidei firmitate constabat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
