# In Psalterium Expositio 2.11.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.11.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.11.6

Vers. 4. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Superior versus respicit ad paganos, iste autem ad Judaeos et fictos pertinet Christianos. Duobus enim modis laborat Ecclesia, sive quando eam gentilis error insequitur, sive quando haeretici prava contentione dilacerant. Honor erat sancti viri catholica et fidelis Ecclesia, Christus ipse qui membris suis et caput et dignitas est. Hunc infideles repellere cogitabant, quando, ne puro corde coleretur, sacrilegis dogmatibus obviabant. Tunc sanctus vir cursum vitae suae in sitis sterilitate perag bat, quia invenire non poterat quem potaret. Hoc enim sitis agit, ut foris positura humorem desideret in sua membra trajicere. Inde est illud evangelicum. Sitio (Joan. XIX, 28); Mulier, da mihi bibere (Joan. IV, 7); non ut ab illa aquam tantummodo perciperet postulavit, sed ut ei fidei potum, quo ipsa satiaretur, ingereret. Scquitur etiam causa silis, ore suo benedicebant. Quod illis accidit qui legem Domini fallaci meditatione pertranscunt, et non hoc operibus demonstrant quod ore pronuntiant. Additum est, et corde suo maledicebant. Corde enim maledicunt qui sancias Scripturas vitio perverse novitatis intelligunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
