Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.11.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Etenim ipse est Deus meus, et salutaris meus; adjutor meus, non emigrabo. In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. In his duobus versibus Christus Dominus indicatur, de quo superius dixit, potientia mea. Et tanquam si ei diceretur: Quis est iste patientia tua? respondit: Ipse est Deus meus, et salutaris meus: quia revera animae suae salutem jam tunc per incarnandum Verbum provenire noscebat. Addidit, adjutor meus: ne suis applicaret virtutibus quod evasit. Sequitur, non emigrabo, scilicet de hac credulitate quam teneo; sicut in decimo psalmo jam dictum est: In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 2)? Quapropter non se mutaturum dicit esse sententiam, quia hoc sibi utile cognoverat quod tenebat. Congeminat in Deo salutem, non ut gentium dii perpetuam mortem. Adjecit etiam, et gloria mea, ut non solum salus, sed etiam illi credidisse sit gloria. Ponit quoque, Deus auxilii mei, ne sibi aliquid humana deputaret infirmitas. Ad postremum quo cuncta concluderet, dixit: Spes mea in Deo est, ut et illa praeterita, quae perceperat, Domino deputaret, et futuram suam beatitudinem sanctus vir ipsi modis omnibus applicaret.