# In Psalterium Expositio 2.12.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.12.1

Psalmus David, cum esset in deserto idumaeae. Psalmus et David frequenter indicant Dominum Christum, frequenter Ecclesiam: quia Christus in membris suis est, et membra in suo capite continentur. Nam si quid patiatur caput, membra compatiuntur; et iterum si membra vexentur, caput sine dubitatione compatitur; sicut et Apostolus ait: Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26). Quapropter Ecclesiae, quae in hoc psalmo locutura est, merito proposita sunt verba, quae significant Dominum Salvatorem. Haec igitur in deserto Idumaeae habitat, id est in hujus saeculi ariditate, ubi sitit, ubi desiderat, ubi misericordiam Domini expetit ambienter, donec ad illam aeternam gloriam venire mereatur. Idumaea enim locus est ubi David fugiens persecutionem Saulis latuisse cognoscitur. Nominis enim ipsius interpretatio est (sicut jam saepe diximus) terrena; ut evidenter intelligamiis desertum istud significare terrenos actus, qui bonis spiritualibus omnino nudati sunt. Hinc est quod diluculo ad Dominum vigilat Ecclesia, deprecans ne mundi hujus erroribus implicetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
