Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.12.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Quia factus es adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. Versus iste continet beneficia quae illi fuerant Domino largiente collata. In periculis quippe ei fuit aa…utor, cum esset in deserto, et in invio, et inaquoso. Sub umbra alarum ejus exsultat Ecclesia, quando est supra stratum suum, id est in prosperis collocata. Sic intentionem totius psalmi, unius versus bre…itate conclusit.