Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.12.16
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. O vere sancta mater Ecclesia, quae fideles Deo sacris nutris uberibus, et facis sine dolore ferre, quae te in mundi istius colluctatione lib enter asseris pertulisse. Dicis etiam gratias Domino semper esse referendas, ut nunquam tribulatio demergat, cum in ipsis nobis, quod amare possimus, exponas. Deinde quid malis, quid bonis provenire possit, ostendis; quatenus omni dubitatione detersa, vero Principi totis devotionis nisibus serviatur. Concede, Rex aeterne, ut qui nunc sanctae matris praedicatione gaudemus, indulgentiae tuae futuro munere perimamur.