# In Psalterium Expositio 2.12.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.12.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.12.5

Vers. 3. Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Sustinendo sitim, quam dixerat, carnis et animae in deserto, et in invio, et inaquoso, quod ad hujus mundi sterilitatem pertinere cognovimus: tunc apparuisse se dicit Ecclesia in sancto fidelique proposito, quando Christum verum Deum esse cognovit. Intendamus autem quod dicit, apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, quia nemo veritatem videt, nisi Deo prius apparere potuerit. Nam si sol iste nos videre facit quando lumine suae claritatis infulserit, quanto magis virtus divina, sine qua nihil bonum nec accipere possumus, nec tenere!

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
