# In Psalterium Expositio 2.12.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.12.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.12.9

Vers. 7. Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. In isto et in inferiore versu, isto modo hypotheticus nobis syllogismus apparet. Si memor fui tui super stratum meum, et in matutinis meditabor in te: quia factus es adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. Attamen memor fui tui super stratum meum, et in matutinis meditabor in te, quia factus es adjutor meus. In velamento igitur alarum tua um exsultabo. Hujus itaque saeculi difficultatibus enumeratis, quas in deserto, et in invio, et inaquoso sancta Ecclesia toleravit, venit ad secundum modum, ubi securitatem suam Domino asserit esse subjectam, quia sub velamento alarum ejus inimicorum potuit vitare versutias: significans et in tribulationibus ipsum expeti debere, et in securitatibus nomini ejus esse psallendum. Nam cum dicit: Si memor fui, ostendit se recordationem Domini semper habuisse, nec in rebus prosperis oblitam fuisse, quando solent humana corda collata beneficia in memoria non habere. Per stratum enim significat quietem, ubi solemus in somnos corpora nostra remittere, et ad refectionis gaudia pervenire. Aptandum est rebus prosperis et quietis, quando Deum in memoria vix habemus. Redit enim ad illud quod superius dixit, ad te de luce vigilo. Recte siquidem fidelis in matutinis vigilat, quoniam nec inter prospera sua oblivisci poterat lucis auctorem; bis Apostolus dicit: Vos estis filii lucis et filii diei (I Thess. V, 5).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
