Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.13.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Laetabitur justus in Domino, et speravit in eo; et laudabuntur omnes recti corde. Audivimus promissionem Domini, et sententiam verissime judicantis. Ju tum in futuro dicit esse laetaturum, quia hic discipulos suos noverat diversarum passionum afflictionibus ingravandos; sed laetabuntur, quando sedebunt in judicio judicantes duodecim tribus Israel. Contristati sunt ad tempus, laetabuntur in aeternum, quia majora sunt praemia Domini quam quae illi a fidelibus, munere tamen ipsius, probantur offerri. Sed ne crederes solis apostolis dici, sequitur sententia generalis, et laudabuntur omnes recti corde. Corde recti sunt qui per rectas semitas Domini gradiuntur. Ab illa enim regula qui pedem voluerit amovere distortus est; nec potest quisquam rectus dici, nisi qui illi veritati praedicationique consentit. Tales enim redduntur semper laudabiles, quia et Dominum laudant, et ab ipsa Veritate laudantur. Quid enim laudabilius quam ab ipso Judice in conspectu omnium angelorum gloriose et desideranter audire: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34), et reliqua, quae nos Evangelii textus edocuit.