Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.13.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Rex et caput nostrum Dominus Christus verum lio- V minem se assumpturum esse declarans, prima positione orat ut a populi Judaici timore liberetur: dolos eorum factaque impia, quasi jam fuerint transacta commemorans. Docens illos defecisse in persecutionibus suis, se autem ad resurrectionis gloriam pervenisse. Secunda positione irridet saevitiam Judaeorum, quia magis ipsi conturbati sunt de sceleribus suis, quando resurgente Domino, ejus annuntiata est fortitudo. Tunc enim laetitia justorum, et rectae fidei virtus apparuit.