# In Psalterium Expositio 2.13.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.13.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.13.4

Vers. 2. Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Consideremus quemadmodum se protectum dicat esse qui passus est, et non doleamus mortem, quam fidelibus Demini sceleratorum voluntas inferre tentavit. Protectus est …lane a conventu malignantium, quia dum illi eum crederent communiter mori, ejus glofla probantur esse confusi. Protectus est denique virtute divinitatis suae, quia filius erat hominis, et idem Filius Dei in duabus naturis una sine aliqua dubitatione persona: Habens in potestate ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Protectus est itaque, quia malignorum insidias potentia sua virtute superavit. Addidit, a multitudine operantium iniquitatem. Supra dixit, a contentu malignantium, quod ad consilia potest referri; nunc, a multitudine operantium iniquitatem, ut actum exprimeret propriae passionis.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
