Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.13.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Sagittae parvulorum factae sunt plagis eorum. Post enumerationem Judaicae pravitatis, quam in necem Domini peragere tentaverunt, venit ad secundam positionem, ubi fremitus eorum et dura consilia aptissima comparatione deridet. Quae figura dicitur ironia. Quid enim levius quidve inanius quam verum Judicem false adjudicare, quam occidere vede qui mortuos suscitabat, quam libatum tradere qui mundi vincula dissolvebat? Parvulorum siquidem sagittae inania tela sunt, qui ludendi studio fragiles cannas in sagittarum consuetudinem jacere consueverunt, Sic Judaeorum vota inefficaci malignitate saevissima, non intulerunt flendam mortem, sed potius gloriosissimam passionem, talesque plagas dederunt quibus mors ipsa moreretur, et promissa mundi sospitas velociter impleretur.