# In Psalterium Expositio 2.14.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.12

Vers. 10. Et timebunt omnes qui habitant fines terrae a signis tuis; exitus matutini et vespere delectaberis. Hic tempus significat quo apostoli diversa signa faciebant. Necesse enim erat ut universitas contremisceret, quae orbem terrae habitare videbatur, quando talia signa cernebat quae nec lectio eorum prodiderat, nec visio ulla monstraverat. Ipse enim dixit unde timor ille concipi potuisset, id est, a signis tuis. Addidit, exitus matutini et vespere delectaberis. Exitus matutini est quando aliquis ex mundi istius felicitate ad Dominum convertitur Salvatorem. Matutinum enim tempus semper clarescit, et processu dici gratiam illuminationis acquirit. Quod autem dixit, et vespere delectaberis, significat quando gravia patrentibus semper obscurum est: sed tamen ad Dominum veniunt Creatorem, qui moerores eorum convertit in gaudium. Ita utrarumque rerum exitu delectabitur Doininus, quia undique devotos per abundantiam suae largitatis acquirit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
