# In Psalterium Expositio 2.14.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.16

Vers. 14. Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Corona anni totus hic mundus convenienter advertitur, per quem catholica dilatatur Ecclesia. Benedicit enim Dominus quos vere fecerit Christianos flumine, rivo, stillicidio, quae jam superius dixit. Deinde vide quid sequitur: Et campi tui replebuntur ubertate. Campos dicit fideles homines atque justos, qui aequalitati camporum aequissimo pectore comparantur. Tales enim ubertate replentur, quia fructum tricenarium, et sexagenarium, vel centenarium, Domino largiente, praestabunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
