Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.14.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Induti sunt arietes ovium, et convalles abundabunt frumento: etenim clamabunt et hymnum dicent. Induti sunt, illam vestem nuptialem significat qua arietes ovium, id est apostoli et sancti reliqui vestientur, qui doctrinae bonae [ms. G. ,bono] duces exstiterunt populo Christiano. Sequitur, et convalles abundabunt frumento. Convalles populos significant humiles, quia nihil his humilius, quae in quadam terrae concavitate descendunt. Isti ergo humiles abundabunt frumento, sicut ille publicanus qui nec oculos audebat ad coelum erigere, nec aliqua meritorum praesumptione confidere. Abundavit frumento, quia humilis convallis fuit: erectus est quia, praestante Domino, se ipse dejecit; el ideo fortior factus est, quia vires suas invalidas esse confessus est. Adjecit, clamabunt et hymnum dicent. Finalis ista conclusio ostendit nobis allusiones illas quas superius dixit, mystica similitudine suscipiendas. Neque enim fines deserti clamabunt, nec convalles, nec arietes ovium, nec caetera quae dixit anterius; sed clamabunt illi et hymnum dicent, ad quos res istae comprobabili similitudine referuntur. Dixit enim prius clamabunt, et ne clamorem ipsum crederes esse confusum, addidit, et hymnum dicent, id est laudem, quae rationabilibus creaturis noscitur convenire suaviter.