# In Psalterium Expositio 2.14.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.14.19

Conclusio psalmi. Intelligamus populum illum beatum qui venit ad Dominum Christum, quali suavitate lactatus est; et sciamus inaestimabile esse beneficium, quod tanta legitur exsultatione celebratum. Hymnum quoque ejus quem primo versu psalmi promiserat, quanta gratia diversitatis ornavit! laudem incarnationis ejus mirabili brevitate describens, et quid mundo praestiterit, fidelis institutor edocuit. Ad postremum in resurrectione ventura universos sanctos ejus hymnidica in eo dicit exsultatione gaudere. Sic et praesentia mirabili brevitate narravit, et ad spem maximam concitandam futura nobis praemia compromisit. Tribue, Rex coelestis, ut et nos erepti ab ariditate peccati, flumine misericordiae tuae copiosius irrigati, pinguescere mereamur, ut hymnum cum sanctis tuis tibi jugiter decantare possimus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
