# In Psalterium Expositio 2.15.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.1

In finem, psalmus David, canticum resurrectionis. Quamvis haec nomina quae in capite tituli sunt posita, praemissa expositione videantur esse notissima, tamen non erit importunum scientibus interdum ipsa repetere, ut intentio totius inscriptionis evidentius possit agnosci. In finem, quod dictum est, respicit ad Dominum Salvatorem, sicut dicit Apostolus: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Psalmus ipsum sine ambiguitate denuntiat, quia psalmus ex superioribus sonat, sicut opera ejus dictaque sonuerunt. David autem dictum est interpretari desiderabilis et manu fortis, quae verba specialiter pertinent ad Regem nostrum et Dominum Christum. Restat nunc ut sequentia dicere debeamus. Canticum istud generale, quod dici de Domine Salvatore praemissa nomina docuerunt, de gloriosa ipsius resurrectione praedicatur, per quod Ecclesia gentes admonet, quas per gratiam Domini praesciebat esse credituras, ut communiter gaudeam, quae erant in suo Capite reparandae. Sed quoniam gens Judaea se tantum ad beatae vitae praemia putabat esse venturam, quia inter caeteras nationes, quae adhuc Idolis deditae serviebant, sola legem veri Domini habere videbatur (sed erat infidelitatis suae vitio peccatura) prophetiae spiritu canticum istud sancta profudit Ecclesia: asserens spem illam resurrectionis non solum fideles ex Judaeis, sed universitatem de cunctis gentibus habituram; sicut Dominus dicit: Vivo ego, dicit Dominus, et implebitur gloria mea universa terra (Num. XIV, 21). Denique et psalmus iste sic inchoat: Jubilate Deo, omnis terra.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
