Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Benedicite, gentes, Deum nostrum, et audite vocem laudis ejus. Venit ad tertium membrum, in quo gentes monet ut Deum verum consona praedicatione glorificent. Sequitur, et audite vocem laudis ejus, id est quae dicit Pater de Filio fideli credulitate suscipite. Vox enim laudis ipsius est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Quam purissimis ac devotis mentibus oportet audiri, ut unus atque idem credatur Dominus Christus, qui ante saecula ex Patre progenitus est consubstantialis ipsi, et ex Maria Virgine procreatus, nobis dignatus est fieri in assumpta humanitate consimilis. Sancta enim Ecclesia in hac fide vivit, in hac fide proficit, ut in Domino Christo nec sine vera divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate divinitas.