# In Psalterium Expositio 2.15.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.12

Vers. 10. Quoniam probasti nos, Deus: igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. Hactenus singulari numero prophetasse videtur Ecclesia; nunc, pluraliter loquitur ex membris suis, per hos tres versus exponens fideles Domiui quantis tribulationibus affligantur. Probari nos facit Deus, quando per diversa genera tentationum pro sui nominis confessione tolerantiam beatae passionis indulget. Non enim ille nos probando novit, sed praesciendo cognoscit. Sequuntur diversae martyrum poenae. Igne enim charitatis examinatur beata conscientia, quae tantum Christi Domini amore succenditur, ut urentium flammarum tormenta vincantur. Sed iste ignis non consumptorius, sed purgatorius est. Datur enim argeuli exemplum, quod igne ideo decoquitur, ut purius inde reddatur. Jaceret enim massa argenti cum sordibus suis, nisi magni caloris beneficio nativa inquinamenta deponeret.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
