Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Imposuisti homines super capita nostra: transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Imposuisti, dicit, ut omnia ipsius voluntate facta fuisse constaret» sicut dicit Dominus Pilato: Non haberes potestatem in me, nisi tibi data fuisset desuper (Joan. XIX, 11). Sequitur, homines, ut intelligeres peccatores, quippe qui persecutionibus saevis sanctos martyres diversis cruciatibus affligebant. Super capita nostra, hoc est, ut dares eis potestatem capitalem in nos ferre sententiam. Addidit, transivimus per ignem et aquam, quod utique factum est, quando alios martyrum ignis absumpsit, alios aqua devoravit, et per diversa elementa mors eorum probatur impleta. Sequitur saeculi illius beata promissio, et induxisti nos im refrigerium, ut ista omnia quae in membris suis patiebatur Ecclesia, non ad detestabilem poenam, sed ad quietis beatitudinem cognosceres esse collata. Refrigerium est enim post perurentes curas delectabilis et amoena securitas, quam in illa retributione suscipiunt qui pati pro Domini nomine meruerunt.