# In Psalterium Expositio 2.15.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.15.16

Vers. 14. Quae distinxerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea. Illa vota exponit, quae superius dixit, id est quae distinxerunt labia mea; fideles enim quamvis in afflictione sint positi (sicut Job fuit). Dominum laudant, et se semper accusant. Ideoque probantur distinguere vota labiis suis, quia dubium non est divisum esse quod humanitati imputatur, et Divinitati semper offertur. Et respice beatam tolerantiae sanctitatem, ut il a se vota laudis dicat reddere post resurrectionem, quae in tribulatione concinuit, quando frequenter carnis imbecillitate peccatur, et doloribus victa plerumque non sinitur anima probabilia complere disposita. Hic autem Dei munere tanta copia charitatis ostenditur, ut adversa omnia superasse monstretur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
