Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Offeram tibi boves cum hircis. Boves intelliguntur praedicatores, qui pectora humana feliciter exarantes, eorum sensibus coelestis verbi semina fructuosa condebant. Hirci vero intelliguntur, qui diabolicis pravitatibus studentes hispidis vitiis vestiuntur. Hircus enim dictus est quasi hirsutus. Sed et eos cum bobus effert Ecclesia, quando conversi Christo Domino confitentur. Hircus enim fuit ille latio qui pendebat in cruce; sed mox factus est bos. ,quando ad conversionem veritatis, Domino respiciente, pervenit. Dixit enim: Memento met, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42).