Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.15.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 18. Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. His duabus rebus diligenter impletis perfectus efficitur Christianus. Primum, ut ad Dominum clamet ore suo, id est recta conscientia, non voluntate perversa. Sic enim de his dicimus qui aliqua ratione falluntur: Mentem suam nou habet; sunt aliena quae loquitur. Ergo ore suo clamat, qui Domino pure supplicat: quia illud non nostrum, sed omnino diabolicum est quod cognoscitur esse perversum. Secundum sequitur, et exaltavi sub lingua mea. Sub lingua dicit, in conscientia: quia cor nostrum sub lingua nostra est, ubi tacita cogitatione laudamus, et exaltare nobis illum videmur, qui semper probatur Altissimus. Et vide ordinem rerum. Primo dixit oris clamorem; deinde venit ad purissimum cordis affectum, unde et taciti solemus audiri.