Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.16.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Post sexagesimi quinti psalmi canticum Resurrectionis, mirabili ordine deprecationem suam propheta subjunxit, ut benedicti ad divinam cognitionem deduci mereamur, ad quam nostra non possint merita pervenire. Prima ergo parte fidelibus loquens supplicat ut benedici cum ipsis mereatur a Domino; quatenus illuminati corde, in cunctis gentibus Christum Dominum praedicandum esse cognoscant. Deinde conversus ad Dominum, prophetiae spiritu confitendum illi dicit a populis, quia gentes judicat in aequi tate. Tertio eumdem versum repetit, quem superius dixit, hoc mysterium adjiciens, quia fructum suum terra jam protulit; et ideo frequentato verbo postulat nos debere benedici.