# In Psalterium Expositio 2.16.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.16.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.16.6

Vers. 4. Laetentur et exsultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis. Quaerendum nobis est quare moneat gentes laetari et exsultare, cum judicium Dominum dicat esse facturum? Metuere enim potest rea conscientia, cum audit veracem Dominum judicaturum. Sed de illis dicit qui jam confessi peccata, formidare nequeunt ventura judicia. Illis enim non judex, sed advocatus est Christus, qui se propria confessione damnaverunt. Quapropter exsultent gentes et gaudeant, quae faciem ejus in confessione praevenire meruerunt. Sequitur causa laetitiae: quia misericordi judici probantur esse confessi, qui novit humilium corda sanare, et superborum colla concidere. Nam ut illam confessionem quam diximus, debuisses advertere, dicit, et gentes in terra dirigis, utique in hoc mundo, ubi eas facis delicta propria confiteri, ut diabolico nequeant errore subverti.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
