Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.16.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Venit ad tertiam narrationem, in qua versum quidem secundae partis repetit, sed omnino rem aliam subter adjecit. In superiori enim versu posuit: Laetentur et exsultent gentes; nunc autem dicit: Terra dedit fructum suum; ut etsi unum initium sonet, non tamen sensus ipse propter sequentia ad causas similes tendere videatur. Istos vero populos quos frequenter repetit, quidam eos duodecim tribus intelligere voluerunt, quae in illo judicio remunerationis gratiam consequentur.