Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.17.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri. Subaudiendum, suscipient vos. Hic dormire, non stuporem somni significat, aut oblivionem rerum quam pati consuevimus dormientes; sed dormientes dicit, in praeceptis Domini quiescentes, et in idipsum requiem habentes. Cleros enim auctoritate Patrum duo Testamenta debemus accipere, inter quae monet continere atque quiescere Christianos. Sensus ergo talis est. Commonet fideles: si dormiatis inter duo Testamenta, hoc est, si animam vestram in Scripturis divinis ultima dormitione reponatis. Dormitionem vero pro morte poni Dominus in Evangelio testatur dicens: Lazarus amicus noster dormit; sed eamus ut a somno suscitemus eum (Joan. XI, 11). Sequitur, pennae columbae deargentatae, Per haec commata (sicut superius diximus) subaudiendum, suscipient vos. Pennae significant celeritatem, quae nos in illam patriam ducunt, si hic in lege Domini quiescere mereamur. Columbae deargentatae Ecclesiam significant, quae merito columba deargentata dicitur, quia innocentiam habet columbae, et divinis eloquiis argenteo coloro resplendet; de qua scriptum est: Una est columba mea, una est dilecta mea (Cant. VI, 8). Hujus columbae posteriora, id est ultima, in specie auri clarificata resplendent, quia postquam de hoc mundo discesserit, supra aurum ejus gratia relucebit. Et respice quod in hoc mundo argento comparata est: in illa vero resurrectione auri eam specie dicit ornandam, sicut in quadragesimo quarto psalmo jam. dictum est: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 10).