Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.17.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant a facie ejus qui oderunt eum. Confidenter propheta videtur optare quod novit esse venturum. Petit enim resurrectionem Christi, in qua dissiparentur adversi, scilicet Judaei, qui resurrectionis ejus videndo potentium, sceleris sui facinora formidabant. Ultio quippe eorum uno verbo descripta est. Non enim in unam gentem populus ipse collectus est, sed per orbem terrarum effusa charitale dispersus est. Sequitur inaestimabilis poena maledicti: ut ab ejus (acie fugiant cujus ubique constat esse praesentiam. Quale est enim semper fugere, et infensi judicis praesentiam non vitare? Addidit, qui oderunt eum, ut eos significaret qui in sua pertinacia constiterunt. Odium enim illis rebus debemus quibus nos acquiescere nullatenus posse profitemur·