# In Psalterium Expositio 2.17.30

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.30

Vers. 29. Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvenum tympanistriarum. Principes apostolos significat, qui et principes sunt credentium populorum, et praevenerunt omnes in sanctitate doctrinae: et ideo duces effecti sunt, quia ipsos sunt populi postea subsecuti. Addidit, conjuncti psallentibus: ne crederes paucos fuisse, conjunctam quoque multitudinem psallentium convenienter adjunxit, qui jam laudes Domini non voce tantum, sed et bonis actibus personarent. Sequitur, in medio juvenum tympanistriarum. Ne sexum femineum crederes esse contemptum, in medio dicit istum actum juvenum tympanistriarum, id est juvencularum prima aetate florentium, quae tympana sua, hoc est corporis tensionem ad Domini laudes gloriamque verterunt, macerantes se jejuniis, carnisque magis afflictione gaudentes; quod hodieque in multis virginibus divina virtus operatur. Alii vero tympanistriarum, ecclesiarum intelligi voluerunt, quarum atria velut quibusdam tympanis laudes Domini populorum jubilatione concelebrant: de quibus sequenti versu dicturus est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
