# In Psalterium Expositio 2.17.31

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.31

Vers. 30. In ecclesiis benedicite Deum Dominum, de fontibus Israel. Interjecto diapsalmate, ad quintam psalmi translatus est sectionem, in qua dicit ubi Dominus debeat benedici. Ait enim fidelibus: In ecclesiis benedicite Deum Dominum, quia non per diversa conventicula paganorum, neque haereticorum speluncas, sed in Ecclesia catholica Dominus benedici debet, ubi recta fides est, et vera confessio. Ibi enim jure laudatur, ubi non maledicitur. Nam quomodo ab illo laudem suscipiat, qui se impia superstitione commaculat? Sequitur, de fontibus Israel, de doctrina scilicet Christiana, quam apostoli gentibus infuderunt. Fons enim religionis inde per caeteras nationes emanavit. Fons quippe a fovendo dictus est, quod corpora nostra labore fessa refoveat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
