Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.17.34
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 33. A templo tuo quod est in Jerusalem, tibi offerent reges munera. Cum soleant in templo munera offerri, hic a templo Jerusalem dicit nihilominus offerenda. A templo ergo Jerusalem offerunt reges munera, qui in Ecclesia Dei recta conversatione viventes, sui cordis offerunt puritatem, quando jam venitur ad praemium, quando grana segregantur a paleis, et una fit Jerusalem mater omnium qui sub Christi lege vixerunt. Reges utrumque possumus accipere, quia et ipsi imperatores offerunt seipsos Deo munera; sive fideles homines, qui suum corpus per Christi gratiam regere meruerunt. Et respice quod Jerusalem tantum dicit Domini templum, ubi et visio pacis est, et discordantium haereticorum non miscetur adversitas.