# In Psalterium Expositio 2.17.35

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.35

Vers. 34. Increpa feras silvarum; concilium taurorum inter vaccas populorum. Ut illa sancta credulitas confessionis munimine Armaretur, dicit propheta; Increpa feras silvarum, id est argue superbos homines et feroces, qui in prava persuasione consistunt, ut istorum invectio fidelium sit solidata munitio. Pro iniquis enim hominibus vel diabolo feras ponit, sicut in alio psalmo dicitur: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Addidit, concilium taurorum inter vaccas populorum; subjunge nihilominus increpandum, hoc est haereticos indomitos, qui erecta cervice sedueunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt quos infelici persuasione decipiunt. Vaccae quoque populorum sunt mulieres, ductili voluntate levissimae, quae perfidiae doctores tanquam tauros sequuntur, de quibus dicit Apostolus: Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes (II Tim. III, 6, 7). Cur ergo tales debeant increpari, subter adjectum est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
