# In Psalterium Expositio 2.17.36

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.36

Vers. 35. Ut non excludantur hi qui probati sunt argento: disperge gentes quae bella volunt. Utilitas illius increpationis ostensa est, quia dum falsitas arguitur, nihilominus veritas comprobatur. Oportet enim feras silvarum increpare, tauros abjicere, vaccas populorum invehere; ut hi qui approbati sunt, id est quos charitas spiritualis, decoctis sordibus vitiorum, velut argentum mundissimum, ad animae puritatem usque perduxit, corroborentur atque proficiant. Adjecta est quoque sententia quae dissiparet haereticos. Ipsi enim sunt gentes quae bella volunt, id est quae contentionibus non ad profectum animae tendunt, sed ut perversis suasionibus captivent animas innocentes.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
