Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.17.42
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi [ed. ,plebis] suae, benedictus Deus. Ne quis de humana imbecillitate diffideret, nec se crederet ad tanta praemia pervenire, veraci promissione firmatur, quia Dominus dabit fidelibus suis virtutem patientiae, et fidei fortitudinem, ut possint ad aeterna praemia pervenire. Et ut designaret evidentius qui possit dare quae superius dixit, addidit, benedictus Deus, id est, qui omnium ore semperque debeat benedici, ut sicut nunquam beneficiis cessat, ita et benedictiones semper accipiat. Non enim duobus verbis laudem ejus credamus breviter explicandam; nam et qui Scripturas ejus meditatur, benedicit Dominum; et qui jussa ipsius sancta operatione compleverit, benedicit Dominum; et qui ei fideliter confitetur, benedicit Dominum. Sic fit ut brevis ista laudatio, totius vitae nostrae tempore sub assiduitate solvatur.