Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.17.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei; delectentur in laetitia. Sicut superius dicta est poena peccatorum, ita nunc justorum remuneratio ventura narratur. Epulas dicimus exquisitas et abundantes copias ciborum, quibus et corpus reficitur, et plerumque desiderium edacitatis augetur. His comparantur pabula fidelium, sagina justorum, qui saturati adhuc desiderant, et de coelestibus deliciis inexplebiliter farciuntur. Sed ubi reperiantur istae deliciae, subsequenter adjungitur; scilicet in conspectu Dei, ubi semper est desiderabilis et vera laetitia. Quale est enim exsultare sub conspectu tanti judicis, ut illum quem bic juste metuimus, ipsius munere liberali sub ejus praesentia gaudeamus? Adjecit, delectentur in laetitia, ut hoc ipsum illos possit delectare, quod laeti sunt: quia dum laetitiam suam nullo norunt fine claudendam, suavius in ca delectantur, quam se amissuros esse non sentiunt. Sic beatitudinis illius ventura felicitas sublucentibus quibusdam modulis indicatur.