# In Psalterium Expositio 2.17.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.17.7

Vers. 6. Turbabuntur a facie ejus Patris orphanorum et Judicis viduarum: Deus in loco sancto suo. Postquam dixit in conspectu Domini beatis esse gaudendum, nunc a facie ipsius praedones atque impios asserit esse pellendos, qui orphanos ac viduas saeva cupiditate dilacerant. Turbati enim et nimium formidantes a facie Dei tales expelluntur, quando audierint: Ile in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Sed qui sit iste a cujus facie pelluntur, exponit, id est, Patris orphanorum el Judicis viduarum. De quo et alibi legitur: Pupillo et viduae tu eris adjutor (Psal. IX, 14). Quid ergo depraedator eorum pati poterit, qui judicis sui susceptos impia laceratione contrivit? Patris autem et Judicis genitivos posuit casus, ut quid sit Deus, his complexionibus possit ostendi. Addidit quoque, Deus in loco sancto suo, subaudiendum est, qui immutabilem servat firmamque sententiam; sicut de ipso a Patre Augustino dictum est: Mutas tempora, nec mulas consilia (Lib. I Conf., cap, 4).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
