# In Psalterium Expositio 2.18.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.10

Vers. 8. Quoniam propter te supportavi improperium: operuit reverentia faciem meam. Redit ad personam suam per hos sex versus pene usque ad finem divisionis, enumerans diversa convicia quae pertulit a Judaeis. Quod schema dicitur synathroismos, Latine congregatio, ubi multas res ad invidiam faciendam in unum cumulum congregamus. Supportavit enim improperium, cum ei dicebatur a Judaeis: In Belzebuth ejicis daemonia (Matth. XII, 24); et alibi: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus (Idem, XI, 19); et alibi: Nonne hic est fabri filius (Matth. XIII, 35)? ect his similia. Sequitur illud quod solet evenire in bono negotio laceratis, quos tanto amplius constat ad tempus tristes effici, quanto in se cognoverint iniqua confingi.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
