Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Hactenus diapsalmatum beneficio divisiones intrepidus adnolavi, sciens segregationem ibi merito poni, ubi silentia divina provenerunt. Nunc autem oremus Dominum ut qui donat in terra viam, ipse in abyssis cauta praestet itinera. Per totum psalmum (sicut diximus) ex forma servi loquitur Christus. Primo capite deprecatur ut salvus fiat a Patre, quoniam gratis a Judaeis multas tribulationes insecutionesque perpessus est. Secundo capite postulat a parte membrorum ne decipiatur spes fidelium in ejus resurrectione confisa: omnia se dicens aequanimiter sustinuisse quae iniqui videbantur ingerere. Tertio precatur ut ipsius exaudiatur oratio, quatenus de luto hujus saeculi ejus conversatio immaculata liberetur. Scire namque dicit Deum, quantis inimicorum appetatur insidiis, ut usque ad Passionis exitum machinato discrimine perveniret. Quarto, virtute praescientiae suae, quae contingere poterant inimicis, ventura pronuntiat. Quinto a forma servi se pauperem profitetur; unde et laudes se dicit redditurum paternae clementiae: hortans fideles ut in Domino debeant confidere, qui Ecclesiam suam de mundi Istius adversitate liberavit, et sanctis suis in ea perenni felicitate prospexit.