Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.27
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. Obscurentur oculi eorum ne videant; et dorsum illorum semper incurva. Constat hanc poenam atrocium fuisse Judaeorum, ut obscuratis oculis Solem verissimum non viderent. Nam qui intendere noluerunt, ipsa illis optatur poena, ne videant. Adjecit, et dorsum illorum semper incurva. Hoc illis evenit qui nimio delictorum pondere praegravati, cervicem suam in terram cernuli semper incurvant; nec eis ad coelum respiciendi possibilitas datur, qui gravati sunt onere peccatorum. Dorsum enim dictum est, quasi descendens deorsum. Nam quod dixit, semper, significat impios, qui nulla satisfactione conversi sunt.