Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.29
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 27. Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Hoc utrumque Judaeis contigisse manifestum est, cum civitas illa Jerusalem frequenti captivitate deleta est. Factum est enim ut et domus privatae fierent desertae, et tabernacula, id est Domini templum, vel Regis palatium sine cultore remanerent. Et nola quod in domibus privatis habitationem posuit, in Domini templum inhabitationem. Ibi enim habitamus mansione corporea; hic autem inhabitamus, ubi frequentamus devotae mentis affectu.