Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.31
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 29. Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, et non intrent in luam justitiam. Iniquitas prima fuit Judaicas nationis, ut prophetas ad se misses exstinguerent. Apposita est autem iniquitas super iniquitatem ipsorum, quando ipsum quoque Dominum nostrum Jesum Christum crucifigere maluerunt; quod in Evangelio colonorum et vineae parabola dicta testatur: Quidam habuit vineam, et sepe circumdedit eam (Matth. XXI, 33), usque ad locum ubi ait: Et ejicientes eum extra vineam occiderunt. Sic enim dicitur, Appone iniquitatem, per tropicam locutionem, quemadmodum lectum est: Induravit Dominus cor Pharaonis (Exod. X, 20); non quia rem malam Dominus apposuit, sed quia fieri permisit, quod saluti multorum expedire judicavit. Additur poena peccati, ne intrent injustitiam Domini, id est ne participes Christo fiant in illo regno justitiae. Illi enim ad justitiam, hoc est ad regnum Domini perveniunt qui hic eam sereno mentis lumine contuentur. Quod perfidis accidere non potest, qui cordis obstinatione caecati sunt. Vel sic, Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, quoniam occiderunt prophetas et Dominum necaverunt.