# In Psalterium Expositio 2.18.35

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.35

Vers. 33. Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Hic psalmodiae virtus exponitur: quia multo acceptior est laus puro corde fusa Deo, quam potest pecudum placere mactatio. Iste enim prioris oblationis mos fuit, ut pro peccatis offerretur novellus vitulus. Significabat enim haec victima innocentis ac novae vitae munera secutura, quae defensionem haberet in cornibus, pedum vero munimen in ungulis, per quas sacculi istius aspera conversatione sanctissima calcaremus. Producentem, quod ait, cornua, illud significat, quia Christianorum populus per dies singulos virtute Domini semper augetur

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
