# In Psalterium Expositio 2.18.36

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.36

Vers. 34. Videant pauperes et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra. Postquam dixit plus esse sacrificia laudis quam pecudum immolationes, convertitur ad pauperes, commonens ut debeant laetari, quando jam non in solis facultatibus oblatio posita est, sed in mentis affectu, ubi et pauper potest esse ditissimus. Nolite ergo, divites, gloriari, qui potestis habere vitulos cornua producentes et ungulas, quia Deus ista respuit, et mundissimum cor requirit, quod illi magis habent qui divitias vestras obnoxia mente non quaerunt. Sequitur, quaerite Deum, et vivet anima vestra. Pauperes monet ut escam mentis quaerant, non corporis, et illum panem desiderent angelorum, unde potius anima saginetur. Respiciamus quod dicit, vivet anima vestra, dum et peccatorum vivat anima. Sed illud proprie vivere dicimus, quod in beatitudinis jucunditate consistit. Illud autem licet vivat, mori juste putamus, quod perpetua tristitia ct gravissimis doloribus oneratur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
