# In Psalterium Expositio 2.18.37

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.37

Vers. 35. Quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non sprevit. Exaudiri quidem pauperes gratanter audimus; sed qui sini isti pauperes diligentius inquiramus. Pauperes sunt Christi, sicut saepe diximus, qui mundi istius divitias voluptatesque despiciunt, et eligunt indigentiam humanarum rerum, ut spiritualibus epulis farciantur. Hos exaudiri dicit Dominus Christus, qui indigentia mundi repleti sunt, et tanquam si totum possideant, sic paupertatis suae securitate laetantur; sicut Apostolus monet: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Nam quod dicit, et vinctos tuos non sprevit, omnes quidem communiter vincli sumus lege peccati, et quibusdam compedibus irretiti, quia desideria humana perquirimus. Sed Dominus vinctos tuos pon spernit, id est qui ejus legibus vinciuntur. Ipsos enim liberat a laqueis Carnalibus, quos suis regulis connexos agnoverit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
