# In Psalterium Expositio 2.18.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.5

Vers. 3. Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum [ms. G. et ed., vivum]. Quaerendum est quemadmodum hic dicit, Laboravi clamans, dum legatur in Evangelio: Non respondebat 227 eis verbum; quod Isaias quoque dicit: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7), Utrumque verum, utrumque completum est; nam et tacuit cum traderetur, ut ejus dispositio ad mundi salutarem terminum perveniret, et omnino clamabat cum dicebat: Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII, 25); vel illud: Pater, st fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39); et iterum: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Nam et illo tempore laborans clamavit, quando dicebat: Vae vobis, scribae et pharisaei; vae mundo ab scandalis (Matth. XXIII, 13; idem, XVIII, 7), et his similia. Laborabat ergo clamans, quando non audiebatur a perfidis. Labor enim inauditum significat clamorem, quia laborare illos non dicimus, quos votum suum implevisse testamur. Denique sic sequitur, raucae factae sunt fauces meae. Raucedo quando fauces nostras possidet, verba nostra ad alienas aures confusa perveniunt. Merito ergo dicit fauces suas raucas esse factas, quia dicta ejus nequaquam sacrilegus populus audiebat. Adjecit, defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Oculos istos carnales defecisse credamus Domino, qui morte conclusi sunt, quia cordis oculos in sua deitate semper intentos habuit, qui nunquam carnis lege peccavit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
