# In Psalterium Expositio 2.18.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.18.7

Vers. 5. Confortati sunt inimici mei, qui me persequuntur injuste; quae non rapui, tunc exsolvebam. Superius dixit: Super capillos capitis multiplicatos inimicos; et ne crederes tantum eos numerosos, non etiam noxios fuisse, addidit, confortati sunt, quando id quod conabantur efficere, probantur implesse. Et ut illos inimicos sua culpa cognosceres excitatos, adjecit, qui me persequuntur injuste; hoc est, quod superius dixit, gratis. Revera injustum fuit ut qui venerat ad Judaicos populos salvandos, eos potius invenisset inimicos. Subjunxit, quae non rapui, tunc exsolvebam. Rapuit Adam suasus a diabolo, quando hoc quod illi praeceptum inhibuerat, praesumpsit attingere. Et merito morte damnatus est, quia vitae delegit contemnere Praeceptorem. Christus autem peccata non rapuit, delicta nescivit, et tamen crucum, quasi aliquod delicium perpetrasset, excepit, et solvit pro nobis quod pro se juste non pertulit; et ut nostrae mortis chirographum vacuaret, ipse totius culpae persolvit debitam quantitatem.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
