Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.18.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine Deus virtutum; non revereantur super me, qui requirunt te, Deus Israel. Ecce versus iste declaravit a membris dictum quod superius ait. Precatur enim Jesus Christus, ne de se ipso erubescant qui resurrectionem ejus gloriose desiderio sustinebant, quam carnalibus oculis non poterant intueri; sicut ipse Dominus dixit: Multi prophetes et justi cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae vos auditis (Matth. XIII, 17). Petit ergo infirmitas carnis, ne aliter eveniat quam Spiritus sanctus praedixerat per prophetas. Cum enim dicit: Domine Deus virtutum, ostendit impossibile nihil esse omnipotentiae ipsius. Nam qui virtutibus imperat, non est quod non pro sua voluntate perficiat. Et intende quemadmodum ad resurrectionis mysterium transferatur. Dicit enim: Non mereantur super me qui requirunt te, Deus Israel; id est, non humanas insultationes diutius de mea dormitione sustineant, qui te requirere comprobantur. Et bene addidit, Deus Israel, ut qui divinitatem ejus poterant intueri, non seducerentur infirmitate carnali.